monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20 > sectio 8 > 32 > sectio 9 > sectio 6 > bnf13013.82 > sectio 3 > sectio 10 > 3 > bavPal.lat.1554.130 > 8 > sectio 7 > sectio 5 > sectio 1 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 6
VARI GEMINI. Nolite omnia expectare ab accusatore et occupato et verecundo. reum intellegite: crimina audistis. Quaeris ante actae vitae crimina: non habeo; nihil tibi umquam filius obicere voluit. Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius loqui proditorem.